- MANIBUS
- I.MANIBUSclausis intra manus Abbatis sese offerendi ritus, vide infra Oblati Monasteriorum.II.MANIBUSin caelum sublatis Deos precandi mos, Gentilibus in usu, passim occurrit. Minucius Fel. Octavio, Audio vulgus, cum ad caelum manus tollunt, nil aliud quam Deum dicunt, et Deus magnus est, et Deus verus est, et si Deus dederit, vulgi iste naturalis sermo est, an Christiani confitentis oratio. Faciebant autem id vel iunctis, de quo ritu supra: vel Solutis, iisque supinis. Val. Flacc. Argonautic. l. 1. v. 80.———— Tendensque pias ad sidera PalmasOmnipotens, Regina inquit.Horat. Carmin, l. 3. ode 23.Caelo supinas si tuleris manus,Nascente Lunâ, rustica Phidile.Homer. Odyss. 1.Εὔχετο χεῖῤ ὀρέγων εἰς οὐρανὸνEt alte extensis. Flaccus iterum ubi supra l. 3. v. 437.———— Hinc alte Phoebi surgentis ad ortusTende manus etc.Plura apud Lambinum ad Horat. d. l. et Barn. Brissonium Formular. l. 1. Neque vero prccaturi solum, verum et qui in Theatris favebant Histrionibus, vota pro iis concipiebant, manus ad caelum tollebant, exclamabantque. Quem morem notat Arnobius l. 7. ubi de Spectatorum studio agens, Certare hos, ait Spiritu; buccas ventô distendere votisque inanibus concrepare, manus ad caelum tollere, rebusque admirabiltbus motos prosilire, exclamare etc. ubi vide Desid. Heraldi Animadversiones, ut et de variis eandem in rem pertinentibus hîc passim, inprimis supra voce Exsultatio, et infra verbo Plaudere.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.